Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Epiphania Domini Ianuarii MMIII

De studio et usu linguae Latinae.

Ut omnes Familiae Sancti Hieronymi membra in cogitando et loquendo, in legendo et scribendo paulatim ad facilem et expeditum linguae Latinae usum perveniant, firma spe freti - memores illius proverbii "GUTTA CAVAT LAPIDEM" - cotidiana exercitia numquam omittant.

Haec autem exercitia se extendunt ad ea quae sequuntur:

a. Illa Familiae Sancti Hieronymi membra, qui nullum hucusque vel fere nullum habent linguae Latinae usum, varios adhibeant "Cursus linguae Latinae vivae" sive manualia in hunc finem edita, sive etiam Latinas Romanae pronuntiationis capsas magnetophonicas, ut linguam Latinam vivam discere valeant.

b. In quantum possibile sit, omnes Familiae Sancti Hieronymi membra Summi Pontifici Encyclicas et Litteras Apostolicas, Documenta Concilii Vaticani II et cetera ecclesiastica documenta Latine legant.

c. Pro lectione quoque spirituali Bibliam adhibeant editionis Vulgatae Latinae; itemque Latine legant sanctos Patres Ecclesiae, itemque medii aevi sanctos vitae spiritualis atque verae theologiae Catholicae magistros, inter quos summus eminet sanctus Thomas Aquinas.

d. Sanctum Rosarium Marianum, Liturgiam Horarum, ceterasque preces privatim fusas Latine recitent; occasiones vero assistendi sanctis Missis Latine celebratis ne omittant; immo, ubi hoc sine lite et bello et odio pacifice fieri potest, ipsi quoque, ut sanctae Missae Latine celebrentur, occasione data humanissime proponant. Inde ab initio omnes satagant acquirere consuetudinem Latine cogitandi et ea quae jam sciunt Latine exprimendi.

Ad Paginam Principalem